monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 103
{XXX} aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal, neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis utilissimum putant. -